|3
Non premam heic eorum vestigia, qvibus mos est genus
*longâ deducere
virgâvirgâ]virgâ] B, vîrgâ A C; vîrgâ SS (virgâ commendat SS
app.), virgâ Kragelund (deest in
app.) virgâ] B, vîrgâ A C; vîrgâ SS (virgâ commendat SS
app.), virgâ Kragelund (deest in
app.) ; |
& forsitan volenti *a Majoribus
proœmiariproœmiari]proœmiari] C, proœminari A B (vide comm.); proœminari SS (proœmiari commendat
SS app.) proœmiari] C, proœminari A B (vide comm.); proœminari SS (proœmiari commendat
SS app.) ardua nimis res foret, cum locus,
ubi nasci mihi contigit, *Bergæ scilicet
NorvagiæNorvagiæ]Norvagiæ] A C, Norvegiæ B Norvagiæ] A C, Norvegiæ B ,
haud secus ac Arca Noæ, receptaculum sit omnium animantium. Confluunt eò, tanqvam ad
communem patriam non solum vicinæ, sed & remotæ gentes, initisqve connubiis,
cum indigenis in unam gentem coalescunt. Abavum tamen maternum, id qvod paucis
municipalium meorum contigit, indigenam loci monstrare possum. *Fuit ille Episcopus olim Bergensis nomine Ludovicus
Munthe, Vir Patricius, *numerosæqve adeò sobolis autor, ut inter
Patriarchas Norvegiæ locum sibi vindicare qveat. Qvi veròverò]verò] veró A C, vero B; veró SS Kragelund verò] veró A C, vero B; veró SS Kragelund Majores agnati
fuerunt, fateor candidè me ignorare; *Beatus enim
Parens per omnes militiæ inferioris gradus a milite gregario ad tribunitiam
dignitatem evectus est, id qvod arguit, *eum non ex se, sed ex lacertis suis nobilitatum
fuisse:fuisse:]fuisse:] C, fuisse, A B; fuisse, SS fuisse:] C, fuisse, A B; fuisse, SS sufficit mihi, integritatis, fortitudinis ac pietatis laudem secum
perpetuò circumtulisse, adeoqve providè, sancte, circumspectè, dum vixit,
calculos posuisse, ut laudem & amorem emeruerit omnium, imprimis
Excellentissimi Herois
*Ulda|4rici
Friderici Güldenlöve, sub cujus auspiciis non ingloria olim in
Norvegia fecerat stipendia. In plerosqve Emporiorum Norvegiæ incolas cadit illud
Poëtæ:
*Majorum primus qvisqvis fuit ille tuorum &c. |
Nam soli Aborigines sunt Rustici, qvorum non pauci ab illustri stirpe descendere
dicuntur, felices eos in eo deprædico, qvod
stemmata ignorent;ignorent;]ignorent;] ignorent, A B C; ignorent, SS Kragelund ignorent;] ignorent, A B C; ignorent, SS Kragelund si enim studium genealogicum apud eos floreret, *scirentqve ex qvo stipite derivati essent, idem illis
accideret, qvod pauperi Patricio, *alto Majorum
sangvine tumenti, qvi cum bona decoxerat,
fame penè enectus, exclamâsse fertur: *O utinam pauper
essem, anhelantem inopiam plebeio labore
sublevarem.
*Sugebam mammas nutricis, cum
obierit Beatus Parens, census haud spernendos nobis relinqvens, qvi
tamen fere omnes absumpti sunt *tristissimo
incendio exorto *circa umbilicum
noctis in ædibus domui nostræ contiguis, adeo ut ad mendicitatem
omninò res redierit. Supererant tantùm prædia qvædam rustica, qvæ Pater meus
paulò ante obitum emerat, qvorum reditus vix sufficiebant alendæ tantæ familiæ,
sed qvod deerat in reditu tanta frugalitate suppletum est, ut post duo &
amplius |5lustra sex liberis superstitibus prædiola ista
integra & intacta reliqverit mater.
*Extincta Matre puer ego
decennis militiæ nomen dedi, interqve stipendiarios legionis UplandicæUplandicæ]Uplandicæ] Upl-andicæ A (Upl-an- in fine lineae
positum)Uplandicæ] Upl-andicæ A (Upl-an- in fine lineae
positum) tyrones receptus sum, nam solitum erat tunc temporis in
Norvegia militaribus stipendiis gratificari militum liberis, qvi ab incunabulis
plerumqve castris initiabantur. CorporalesCorporales]Corporales] C (litteris
cursivis), Corporales A B; Corporales SS Corporales] C (litteris
cursivis), Corporales A B; Corporales SS vulgo dicuntur ii, qui paulo supra sortem gregarii militis sunt, qviqve
manipulo decem militum præsunt, in eorum numerum ego
cooptatus sum ea lege, ut in re militari me erudiri paterer. Sed hæc sub fide
silentii dicta sunto, nam e præfecto manipuli transformari *in Professorem Phil. & *e Corporali adeo spiritualisspiritualis]]spiritualis]] A B (fortasse in
spiritualem corrigendum), spiritualem C spiritualis] A B (fortasse in
spiritualem corrigendum), spiritualem C fieri est mira & prope modumprope modum]prope modum] A C, propemodum B prope modum] A C, propemodum B Ovidiana Metamorphosis, qvæ, si
pluribus innotesceret, status qvæstio mihi forsitan a censoribus moveri posset,
& sic à cathedra ad castra iterum retraherer. Missus itàqveitàqve]itàqve] A (fortasse legendum
itáqve), itaque B C; itáqve legit SS itàqve] A (fortasse legendum
itáqve), itaque B C; itáqve legit SS à tutore sum in
Uplandiam, *ut tyrocinii rudimenta ibi
deponerem, sed, cum ab infantia mea ingenti literarum studio me teneri
notaverint vitæ meæ moderatores, & Musis jam
dudum initiatus essem, naturalem istum impetum sufflaminari non passus est
cognatus meus Otto Munthe, cujus tutelæ in ea regione commissus fui, qvin *potiùs calcaria addiderit currenti, *meqve in studiis limandum expoliendumqve
de|6dit liberorum suorum
Ephoro. Eidem in deliciis erat,
virgis & flagellis in alumnos suos grassari, femoralia solvere, ac *nates qvotidie inspicere; De cœtero impar
erat officio; audivi jam pridem, castra Musarum eum deseruisse, qvo abitu lætor,
præcipuè latinæ lingvæ nomine, cujus interitum masculè promovebat. Memini inter
alias elegantias, phrases latinas eum ita disposuisse, ut ultimum locum in
periodo assignaverit particulæ Non; adeò
ut loco: Non possum tibi satisfacere, eleganter crediderit
dicendum esse: Possum tibi satisfacere Non:
*Stultitia elleboroelleboro]elleboro] C, eleboro A B; eleboro SS (elleboro commendat SS
app.) elleboro] C, eleboro A B; eleboro SS (elleboro commendat SS
app.) digna, ob qvam solam, me judice Anticyram iret; ni in manus
illius incidissem, *gloriari potuissem, me
toto tyrocinii tempore manus a virgis & ferulis intactas habuisse. Nam
cœteris Magistris tam privatis qvam publicis valde adamatus fui. Memini, cum
*RectorRector]Rector] A B, Jnspector C Rector] A B, Jnspector C secundæ Classis Scholæ Bergensis leviter palmam meam ferulâ
perstrinxerit, indignè me adeo id tulisse, ut non dubitarem, in ferientem
insurgere, *capramqve audacter vocare, qvo
ludicro nomine à cœteris Classium RectoribusRectoribus]Rectoribus] A B, Jnspectoribus C Rectoribus] A B, Jnspectoribus C distinctus erat, ob barbam, qvam alebat caprinam. *Injuriam istam spartana nobilitate concoxit bonus
ille vir, tantùm, ne videretur omnino ligneus esse, *actione simplisimpli]simpli] A B C; in simplici corrigendum
censet Olsvig (vide comm.)simpli] A B C; in simplici corrigendum
censet Olsvig (vide comm.) contentus, capellamcapellam]capellam] B, câpellam A C; câpellam SS Kragelund (capellam
commendat SS app.) capellam] B, câpellam A C; câpellam SS Kragelund (capellam
commendat SS app.) me vocitabat, cum tamen |7ab aliis
provocatus haud lento gradu ad vindictam procedere soleret, raròqve ira sine
verbere consideret;consideret;]consideret;] consideret, A B C; consideret, SS Kragelund consideret;] consideret, A B C; consideret, SS Kragelund sed non pluris tunc stetit audacia mea, hac
simplici injuriæinjuriæ]injuriæ] B C, injurîæ A; injurîæ SS (injuriæ commendat SS
app.) injuriæ] B C, injurîæ A; injurîæ SS (injuriæ commendat SS
app.) propulsatione tumor animi resedit,
bellum compositum est. Nil fere notatu dignum tempore Corporalatus mei contigit,
nisi qvòd ne assem qvidem stipendii mei viderim, qvi verò meo nomine accepit,
dicere neqveo. Hospes meus, qvi, ut impensarum in
institutionem meam faciendarum constaret ratio,
annuum istud stipendium stipulatus erat, videns, aureum istud flumen
exarescere, aut in alium cursum contortum ac
deflexum, domum me remisit. In reditu ipso, dum *divertebar
*apud Tribunum qvendam necessitudine mihi
junctum, nomine Krogium, accidit mihi res ridicula simul ac
memorabilis. Tres eidemeidem]eidem] B C, eidam A eidem] B C, eidam A Tribuno erant filii, qvorum natu minimum lecti socium
sibi adoptaverat pædagogus nomine Erasmus, qvi *spongiâ qvavis siccior, bibendiqve
mirus artifex in evacuandis poculis paucos pares, neminem verò in tota
ea regione agnovit superiorem. Accidit semel, ut *paulo post primam facem
bene potus, ac in utramqve partem nutans domum
rediens cum vestimentis ac calceis in lectum se conjecerit, qvo facto
ephebus, lecti illius socius, relicto Magistri cubili, insci|8is
nobis, tacitè in nostrum subrepit, transversus ad pedes nostros qvieturus. Unius
horæ spatium stertueramus, cum insomnio agitatus feriret pedes meos, qvo facto,
experrectus ego collaterales meos desomnes
facio, indicans spectro nos peti, hinc terrore panico perciti integris
spirituum legionibus obsideri nos credimus. Ipse Diabolus excitatus susurris, ac
strepitu, eodem terrore corripitur, &, qvia solus erat, vexationi spectrorum
se ante omnes expositum, primumqve Diabolo
bolum, ac qvasi promulsidem fore
autumat.
Diu ita immobilis ac semianimis adventum hostis expectavit, tandem
ipso periculo excitatior factus stationem deserere, ac ad castra nostra
transfugere moliebatur. At, qvoties id tentabat, toties exanimatis nobis *totum Plutonis regnum ante oculos erat, ita
ut non immeritò de se ipso dicere potuerit *cacodæmon noster:
*Flammas moveoqve feroqve. |
Ita terrore penè enecti ac sudore exhausti qvovis momento
deditionem paramus, ac totam noctem insomnem agimus, veremur omnia,omnia,]omnia,] B C, omnia A (in fine lineae); omnia SS omnia,] B C, omnia A (in fine lineae); omnia SS imaginamur omnia, &, qvæ natura metuentium est, ea maximè nobis, qvæ
maxime abominamur fingimus. Non dubito, si in
unum corpus digestæ essent preces, qvibus cœ|9lum eâ nocte
fatigavimus, qvin ad *justum volumen in qvartoin qvarto]in qvarto] A B, verba omittit C in qvarto] A B, verba omittit C excrescerent. Collaterales mei, qvi in Theologicis mediocriter
tantùm versati erant, adeò ut nihil ferè præter Orationem Dominicam
memoriter tenerent, *ad preces, qvæ ante prandium vel cœnam à pueris recitari
solent, confugiebant. Inter alias formulam illam: Appositis
& apponendis benedicat DeusDeus]Deus] Deus: A B C; Deus Nielsen et Østergaard, Deus: SS Kragelund Deus] Deus: A B C; Deus Nielsen et Østergaard, Deus: SS Kragelund decies ad minimum repetebant, malè sibi conscii ob nimium pietatis Christianæ
neglectum,
*pœnamqve luunt formidine
pœnæ; |
NemoNemo]Nemo] Nemo A B C (cum spatio ante
Nemo); Nemo SS (cum spatio ante
Nemo), Nemo Kragelund (sine spatio ante
Nemo; deest in app.) Nemo] Nemo A B C (cum spatio ante
Nemo); Nemo SS (cum spatio ante
Nemo), Nemo Kragelund (sine spatio ante
Nemo; deest in app.) mutire, nedum clamare ausus est metu, qvà Diaboli, qvà Erasmi,
qvem diurnum fore spectrum, atqve crudelius nos vexaturum mox augurabamur. Ità miserè protrahimus totam noctem, usqve ad eam partem,
qvæ est inter gallicinium & diluculum, tunc *Cacodæmon noster moræ impatiens è lecto
prosiluit, *stentorea voce exclamans: fer
opem, Magister! nam spiritibus infestamur; clamor iste ad nos perlatus,
tripliciqve echo repercussus *excussit somnum
Druso nostro, qvi, licet æstu crapulæ
adhuc ebulliret sangvis, audito tamen
hoc strepitu, qvo totum cubiculum exsonuit, *frigidior hyeme Islandica factus crucis signo se
muniebat, *metuqve exsangvis adventum
diluculi expectavit. Illucescente tandem die veritas cum mutuo pudore detegitur.
Hinc com|10perto errore negabam diu contumaciter existentiam
spirituum, credebam omnia, qvæ de spectris vulgò narrantur, aut meras esse
sententias ad aniles fabulas relegandas,
aut vanas mentis imagines. Et forsitan ejusmodi casus à superstitione in
*ἀπιστίαν
non paucos præcipitarunt. *Omne vitium in
præcipiti stat, aut peccant homines in excessu, aut in defectuin defectu]in defectu] indefectu A in defectu] indefectu A ,
aut nihil aut nimium creditur,
semel decepti omnia credimus, speciem rei pro re ipsa arripientesarripientes]arripientes] arriplentes A arripientes] arriplentes A , vanaqve maximè ac inania ex metu nostro qvamcunqve imaginem accipiunt;
At, detecta illusione, discussaqve ea, qva olim
obsidebamur, caligine, facili deflexu in aliud extremum ruimus,ruimus,]ruimus,] C, ruimus A B; ruimus SS ruimus,] C, ruimus A B; ruimus SS
perfracteperfracte]perfracte] A B, præfracte C perfracte] A B, præfracte C & audacter omnia, etiam ea, qvæ ipsi videmus, negamus, *adeoqve longè minus nos movet clarissimis
monumentis testata consignataqve Antiqvitas. Hinc procul dubio fit,
qvod labe atheismi faciliùs corripiantur *Pontificii, in qvos tamen dominatur credulitas, qvam aliarum sectarum
homines. Nam, ruptis semel superstitionis claustris, qvibus illaqveati
tenebantur, detectisqve insidiis, qvas *animabus credulis struit Clerus,
transversi haud rarò aguntur,
in
aliud extremum præcipitati, adeo ut credulitas degeneret in ἀπιστίαν. Beati igitur, qvi medium tenent; *nam periculum est, ut ait Cicero de auspiciis, ne, aut |11neglectis iis, impia fraude, aut susceptis, anili
superstitione obligemur. Detegat *Becherus plures adhuc fraudes, adducat *sexcenta alia argumenta ad firmandam *hypothesin; his tamen nobis non persvadebit, omnia esse
falsa, nisi omnis fides historica proscribenda sit. Sed è diverticulo in
viam.
Redux in patriam factus
jure qvasi postliminii restitutus sum
*legitimo tutori & avunculo meo Petro
Lemmio, in cujus domo commorabar usqve ad novissimum incendium
Bergense A. 1702, qvo anno è Schola triviali Bergarum emancipatus in Academiam
Hafniensem missus sum. Idem Petrus Lemmius lepidissimum erat caput, ac *miræ festivitatis homo. Qvalis Viro huic
indoles erat, vel ex subnexa historia patebit. Carmine satyrico vindicaveram
injuriam mihi illatam ab uno ex cognatis Uxoris illius, id qvod illa ægre tulit
ultionem à Conjuge efflagitans. Hinc satisfacturus officio tutoris
seorsim me vocabat, acerrimeqve
præludebat iis gestibus eoqve vultu, qvi stomachantem animum præ se ferebat, at, finito prologo, cum ad ipsum carminis examen ventum
esset, *summa totius censuræ ea fuit, non satis
limatos esse jambos meos, utpote
rythmis ac regulis prosodicis
destitutos. Hinc bellum grammaticale exoritur, qvod post
u|12nius horæ jurgium feliciter componitur.
Instrumentum pacis uno solo
articulo absolvitur, scilicet: Scripturus alia carmina limam meam
magis intenderem.