Tilbake til søkeresultater
previous icon next icon
Vis  kommentarertekstkritiske notervariantnoteralle noter åpne    Tekstkilder    Veiledning
Klikk på sidetall for å se faksimiler    
   
|3
Non premam heic eorum vestigia, qvibus mos est genus
*longâ deducere virgâvirgâ]virgâ] B, vîrgâ A C; vîrgâ SS (virgâ commendat SS app.), virgâ Kragelund (deest in app.) virgâ] B, vîrgâ A C; vîrgâ SS (virgâ commendat SS app.), virgâ Kragelund (deest in app.) ;
& forsitan volenti *a Majoribus proœmiariproœmiari]proœmiari] C, proœminari A B (vide comm.); proœminari SS (proœmiari commendat SS app.) proœmiari] C, proœminari A B (vide comm.); proœminari SS (proœmiari commendat SS app.) ardua nimis res foret, cum locus, ubi nasci mihi contigit, *Bergæ scilicet NorvagiæNorvagiæ]Norvagiæ] A C, Norvegiæ B Norvagiæ] A C, Norvegiæ B , haud secus ac Arca Noæ, receptaculum sit omnium animantium. Confluunt eò, tanqvam ad communem patriam non solum vicinæ, sed & remotæ gentes, initisqve connubiis, cum indigenis in unam gentem coalescunt. Abavum tamen maternum, id qvod paucis municipalium meorum contigit, indigenam loci monstrare possum. *Fuit ille Episcopus olim Bergensis nomine Ludovicus Munthe, Vir Patricius, *numerosæqve adeò sobolis autor, ut inter Patriarchas Norvegiæ locum sibi vindicare qveat. Qvi veròverò]verò] veró A C, vero B; veró SS Kragelund verò] veró A C, vero B; veró SS Kragelund Majores agnati fuerunt, fateor candidè me ignorare; *Beatus enim Parens per omnes militiæ inferioris gradus a milite gregario ad tribunitiam dignitatem evectus est, id qvod arguit, *eum non ex se, sed ex lacertis suis nobilitatum fuisse:fuisse:]fuisse:] C, fuisse, A B; fuisse, SS fuisse:] C, fuisse, A B; fuisse, SS sufficit mihi, integritatis, fortitudinis ac pietatis laudem secum perpetuò circumtulisse, adeoqve providè, sancte, circumspectè, dum vixit, calculos posuisse, ut laudem & amorem emeruerit omnium, imprimis Excellentissimi Herois *Ulda|4rici Friderici Güldenlöve, sub cujus auspiciis non ingloria olim in Norvegia fecerat stipendia. In plerosqve Emporiorum Norvegiæ incolas cadit illud Poëtæ:
*Majorum primus qvisqvis fuit ille tuorum &c.
Nam soli Aborigines sunt Rustici, qvorum non pauci ab illustri stirpe descendere dicuntur, felices eos in eo deprædico, qvod stemmata ignorent;ignorent;]ignorent;] ignorent, A B C; ignorent, SS Kragelund ignorent;] ignorent, A B C; ignorent, SS Kragelund si enim studium genealogicum apud eos floreret, *scirentqve ex qvo stipite derivati essent, idem illis accideret, qvod pauperi Patricio, *alto Majorum sangvine tumenti, qvi cum bona decoxerat, fame penè enectus, exclamâsse fertur: *O utinam pauper essem, anhelantem inopiam plebeio labore sublevarem.
*Sugebam mammas nutricis, cum obierit Beatus Parens, census haud spernendos nobis relinqvens, qvi tamen fere omnes absumpti sunt *tristissimo incendio exorto *circa umbilicum noctis in ædibus domui nostræ contiguis, adeo ut ad mendicitatem omninò res redierit. Supererant tantùm prædia qvædam rustica, qvæ Pater meus paulò ante obitum emerat, qvorum reditus vix sufficiebant alendæ tantæ familiæ, sed qvod deerat in reditu tanta frugalitate suppletum est, ut post duo & amplius |5lustra sex liberis superstitibus prædiola ista integra & intacta reliqverit mater.
*Extincta Matre puer ego decennis militiæ nomen dedi, interqve stipendiarios legionis UplandicæUplandicæ]Uplandicæ] Upl-andicæ A (Upl-an- in fine lineae positum)Uplandicæ] Upl-andicæ A (Upl-an- in fine lineae positum) tyrones receptus sum, nam solitum erat tunc temporis in Norvegia militaribus stipendiis gratificari militum liberis, qvi ab incunabulis plerumqve castris initiabantur. CorporalesCorporales]Corporales] C (litteris cursivis), Corporales A B; Corporales SS Corporales] C (litteris cursivis), Corporales A B; Corporales SS vulgo dicuntur ii, qui paulo supra sortem gregarii militis sunt, qviqve manipulo decem militum præsunt, in eorum numerum ego cooptatus sum ea lege, ut in re militari me erudiri paterer. Sed hæc sub fide silentii dicta sunto, nam e præfecto manipuli transformari *in Professorem Phil. & *e Corporali adeo spiritualisspiritualis]]spiritualis]] A B (fortasse in spiritualem corrigendum), spiritualem C spiritualis] A B (fortasse in spiritualem corrigendum), spiritualem C fieri est mira & prope modumprope modum]prope modum] A C, propemodum B prope modum] A C, propemodum B Ovidiana Metamorphosis, qvæ, si pluribus innotesceret, status qvæstio mihi forsitan a censoribus moveri posset, & sic à cathedra ad castra iterum retraherer. Missus itàqveitàqve]itàqve] A (fortasse legendum itáqve), itaque B C; itáqve legit SS itàqve] A (fortasse legendum itáqve), itaque B C; itáqve legit SS à tutore sum in Uplandiam, *ut tyrocinii rudimenta ibi deponerem, sed, cum ab infantia mea ingenti literarum studio me teneri notaverint vitæ meæ moderatores, & Musis jam dudum initiatus essem, naturalem istum impetum sufflaminari non passus est cognatus meus Otto Munthe, cujus tutelæ in ea regione commissus fui, qvin *potiùs calcaria addiderit currenti, *meqve in studiis limandum expoliendumqve de|6dit liberorum suorum Ephoro. Eidem in deliciis erat, virgis & flagellis in alumnos suos grassari, femoralia solvere, ac *nates qvotidie inspicere; De cœtero impar erat officio; audivi jam pridem, castra Musarum eum deseruisse, qvo abitu lætor, præcipuè latinæ lingvæ nomine, cujus interitum masculè promovebat. Memini inter alias elegantias, phrases latinas eum ita disposuisse, ut ultimum locum in periodo assignaverit particulæ Non; adeò ut loco: Non possum tibi satisfacere, eleganter crediderit dicendum esse: Possum tibi satisfacere Non: *Stultitia elleboroelleboro]elleboro] C, eleboro A B; eleboro SS (elleboro commendat SS app.) elleboro] C, eleboro A B; eleboro SS (elleboro commendat SS app.) digna, ob qvam solam, me judice Anticyram iret; ni in manus illius incidissem, *gloriari potuissem, me toto tyrocinii tempore manus a virgis & ferulis intactas habuisse. Nam cœteris Magistris tam privatis qvam publicis valde adamatus fui. Memini, cum *RectorRector]Rector] A B, Jnspector C Rector] A B, Jnspector C secundæ Classis Scholæ Bergensis leviter palmam meam ferulâ perstrinxerit, indignè me adeo id tulisse, ut non dubitarem, in ferientem insurgere, *capramqve audacter vocare, qvo ludicro nomine à cœteris Classium RectoribusRectoribus]Rectoribus] A B, Jnspectoribus C Rectoribus] A B, Jnspectoribus C distinctus erat, ob barbam, qvam alebat caprinam. *Injuriam istam spartana nobilitate concoxit bonus ille vir, tantùm, ne videretur omnino ligneus esse, *actione simplisimpli]simpli] A B C; in simplici corrigendum censet Olsvig (vide comm.)simpli] A B C; in simplici corrigendum censet Olsvig (vide comm.) contentus, capellamcapellam]capellam] B, câpellam A C; câpellam SS Kragelund (capellam commendat SS app.) capellam] B, câpellam A C; câpellam SS Kragelund (capellam commendat SS app.) me vocitabat, cum tamen |7ab aliis provocatus haud lento gradu ad vindictam procedere soleret, raròqve ira sine verbere consideret;consideret;]consideret;] consideret, A B C; consideret, SS Kragelund consideret;] consideret, A B C; consideret, SS Kragelund sed non pluris tunc stetit audacia mea, hac simplici injuriæinjuriæ]injuriæ] B C, injurîæ A; injurîæ SS (injuriæ commendat SS app.) injuriæ] B C, injurîæ A; injurîæ SS (injuriæ commendat SS app.) propulsatione tumor animi resedit, bellum compositum est. Nil fere notatu dignum tempore Corporalatus mei contigit, nisi qvòd ne assem qvidem stipendii mei viderim, qvi verò meo nomine accepit, dicere neqveo. Hospes meus, qvi, ut impensarum in institutionem meam faciendarum constaret ratio, annuum istud stipendium stipulatus erat, videns, aureum istud flumen exarescere, aut in alium cursum contortum ac deflexum, domum me remisit. In reditu ipso, dum *divertebar *apud Tribunum qvendam necessitudine mihi junctum, nomine Krogium, accidit mihi res ridicula simul ac memorabilis. Tres eidemeidem]eidem] B C, eidam A eidem] B C, eidam A Tribuno erant filii, qvorum natu minimum lecti socium sibi adoptaverat pædagogus nomine Erasmus, qvi *spongiâ qvavis siccior, bibendiqve mirus artifex in evacuandis poculis paucos pares, neminem verò in tota ea regione agnovit superiorem. Accidit semel, ut *paulo post primam facem bene potus, ac in utramqve partem nutans domum rediens cum vestimentis ac calceis in lectum se conjecerit, qvo facto ephebus, lecti illius socius, relicto Magistri cubili, insci|8is nobis, tacitè in nostrum subrepit, transversus ad pedes nostros qvieturus. Unius horæ spatium stertueramus, cum insomnio agitatus feriret pedes meos, qvo facto, experrectus ego collaterales meos desomnes facio, indicans spectro nos peti, hinc terrore panico perciti integris spirituum legionibus obsideri nos credimus. Ipse Diabolus excitatus susurris, ac strepitu, eodem terrore corripitur, &, qvia solus erat, vexationi spectrorum se ante omnes expositum, primumqve Diabolo bolum, ac qvasi promulsidem fore autumat.
Diu ita immobilis ac semianimis adventum hostis expectavit, tandem ipso periculo excitatior factus stationem deserere, ac ad castra nostra transfugere moliebatur. At, qvoties id tentabat, toties exanimatis nobis *totum Plutonis regnum ante oculos erat, ita ut non immeritò de se ipso dicere potuerit *cacodæmon noster:
*Flammas moveoqve feroqve.
Ita terrore penè enecti ac sudore exhausti qvovis momento deditionem paramus, ac totam noctem insomnem agimus, veremur omnia,omnia,]omnia,] B C, omnia A (in fine lineae); omnia SS omnia,] B C, omnia A (in fine lineae); omnia SS imaginamur omnia, &, qvæ natura metuentium est, ea maximè nobis, qvæ maxime abominamur fingimus. Non dubito, si in unum corpus digestæ essent preces, qvibus |9lum eâ nocte fatigavimus, qvin ad *justum volumen in qvartoin qvarto]in qvarto] A B, verba omittit C in qvarto] A B, verba omittit C excrescerent. Collaterales mei, qvi in Theologicis mediocriter tantùm versati erant, adeò ut nihil ferè præter Orationem Dominicam memoriter tenerent, *ad preces, qvæ ante prandium vel cœnam à pueris recitari solent, confugiebant. Inter alias formulam illam: Appositis & apponendis benedicat DeusDeus]Deus] Deus: A B C; Deus Nielsen et Østergaard, Deus: SS Kragelund Deus] Deus: A B C; Deus Nielsen et Østergaard, Deus: SS Kragelund decies ad minimum repetebant, malè sibi conscii ob nimium pietatis Christianæ neglectum,
*pœnamqve luunt formidine pœnæ;
NemoNemo]Nemo] Nemo A B C (cum spatio ante Nemo); Nemo SS (cum spatio ante Nemo), Nemo Kragelund (sine spatio ante Nemo; deest in app.) Nemo] Nemo A B C (cum spatio ante Nemo); Nemo SS (cum spatio ante Nemo), Nemo Kragelund (sine spatio ante Nemo; deest in app.) mutire, nedum clamare ausus est metu, qvà Diaboli, qvà Erasmi, qvem diurnum fore spectrum, atqve crudelius nos vexaturum mox augurabamur. Ità miserè protrahimus totam noctem, usqve ad eam partem, qvæ est inter gallicinium & diluculum, tunc *Cacodæmon noster moræ impatiens è lecto prosiluit, *stentorea voce exclamans: fer opem, Magister! nam spiritibus infestamur; clamor iste ad nos perlatus, tripliciqve echo repercussus *excussit somnum Druso nostro, qvi, licet æstu crapulæ adhuc ebulliret sangvis, audito tamen hoc strepitu, qvo totum cubiculum exsonuit, *frigidior hyeme Islandica factus crucis signo se muniebat, *metuqve exsangvis adventum diluculi expectavit. Illucescente tandem die veritas cum mutuo pudore detegitur. Hinc com|10perto errore negabam diu contumaciter existentiam spirituum, credebam omnia, qvæ de spectris vulgò narrantur, aut meras esse sententias ad aniles fabulas relegandas, aut vanas mentis imagines. Et forsitan ejusmodi casus à superstitione in *ἀπιστίαν non paucos præcipitarunt. *Omne vitium in præcipiti stat, aut peccant homines in excessu, aut in defectuin defectu]in defectu] indefectu A in defectu] indefectu A , aut nihil aut nimium creditur, semel decepti omnia credimus, speciem rei pro re ipsa arripientesarripientes]arripientes] arriplentes A arripientes] arriplentes A , vanaqve maximè ac inania ex metu nostro qvamcunqve imaginem accipiunt; At, detecta illusione, discussaqve ea, qva olim obsidebamur, caligine, facili deflexu in aliud extremum ruimus,ruimus,]ruimus,] C, ruimus A B; ruimus SS ruimus,] C, ruimus A B; ruimus SS perfracteperfracte]perfracte] A B, præfracte C perfracte] A B, præfracte C & audacter omnia, etiam ea, qvæ ipsi videmus, negamus, *adeoqve longè minus nos movet clarissimis monumentis testata consignataqve Antiqvitas. Hinc procul dubio fit, qvod labe atheismi faciliùs corripiantur *Pontificii, in qvos tamen dominatur credulitas, qvam aliarum sectarum homines. Nam, ruptis semel superstitionis claustris, qvibus illaqveati tenebantur, detectisqve insidiis, qvas *animabus credulis struit Clerus, transversi haud rarò aguntur, in aliud extremum præcipitati, adeo ut credulitas degeneret in ἀπιστίαν. Beati igitur, qvi medium tenent; *nam periculum est, ut ait Cicero de auspiciis, ne, aut |11neglectis iis, impia fraude, aut susceptis, anili superstitione obligemur. Detegat *Becherus plures adhuc fraudes, adducat *sexcenta alia argumenta ad firmandam *hypothesin; his tamen nobis non persvadebit, omnia esse falsa, nisi omnis fides historica proscribenda sit. Sed è diverticulo in viam.
Redux in patriam factus jure qvasi postliminii restitutus sum *legitimo tutori & avunculo meo Petro Lemmio, in cujus domo commorabar usqve ad novissimum incendium Bergense A. 1702, qvo anno è Schola triviali Bergarum emancipatus in Academiam Hafniensem missus sum. Idem Petrus Lemmius lepidissimum erat caput, ac *miræ festivitatis homo. Qvalis Viro huic indoles erat, vel ex subnexa historia patebit. Carmine satyrico vindicaveram injuriam mihi illatam ab uno ex cognatis Uxoris illius, id qvod illa ægre tulit ultionem à Conjuge efflagitans. Hinc satisfacturus officio tutoris seorsim me vocabat, acerrimeqve præludebat iis gestibus eoqve vultu, qvi stomachantem animum præ se ferebat, at, finito prologo, cum ad ipsum carminis examen ventum esset, *summa totius censuræ ea fuit, non satis limatos esse jambos meos, utpote rythmis ac regulis prosodicis destitutos. Hinc bellum grammaticale exoritur, qvod post u|12nius horæ jurgium feliciter componitur. Instrumentum pacis uno solo articulo absolvitur, scilicet: Scripturus alia carmina limam meam magis intenderem.
 
 
 
xxx
xxx