Tilbake til søkeresultater


   
Praefatio apologetica


no previous icon no next icon
Vis  kommentarertekstkritiske notervariantnoteralle noter åpne    Tekstkilder    Veiledning
Klikk på sidetall for å se faksimiler    
   
*PRAEFATIO APOLOGETICA.

PETRVS ET ANDREAS KLIMII, *THOMAE KLIMII FILII, *MAGNI KLIMII NEPOTES, BENEVOLO LECTORI *SALUTEM.
Cum ad aures nostras peruenerit, |)(1vabab]ab] B, custos: du in fine praeeuntis paginae B ab] B, custos: du in fine praeeuntis paginae B incredulis quibusdam in dubium vocari veritatem huius *historiae, ac proinde editorem Itineris Subterranei sinistris passim rumoribus differri, consultum duximus, quo rumoribus maturèmaturè]maturè] marurè B maturè] marurè B obuiam eatur, Nouam hanc editionem testimoniis popularium quorundam munire. *Testes, quos adducimus omni sunt excepti|)(2rone maiores: Quippe duos priores Heroi nostro nouimus aequales, reliqui prope tempora Klimii vixêre, et cuncti antiqua virtute et fide perspicui homines nec fabulas orbi obtrudere nec *nubem pro Iunone amplecti solent. Exhibito Virorum tanti ponderis testimonio: exhibito autographo sigillis eorundem munito, |)(2vobmutescant iam *censores nostri, incredulitatem agnoscant, ac temeraria sua iudicia damnent. Testimonium, nuper huc *missum, his verbis conceptum est.
*“Rogatu Praestantissimorum Iuuenum Petri et Andreae *Klim. testamur inter libros Celeberrimi Nicolai Klimii delituisse codicem quendam manuscriptum |)(3rcui titulus: Iter Subterraneum subnexamqve huic Itineri *Grammaticam Subterraneam, cum vocabulario quodam bilingui, Danicò sc. et Quamitico. Collatâ cum codice hoc vetusto latina Nob. *Abelini Versione, quae iam publici iuris facta omnium manibus teritur, patet nihil ab archetypo aberratum. In fidem maio|)(3vrem sigilla nostra apposuimus”

*ADRIANVS PETRI *M. ppria.
IANVS THORLACI M. ppria.
SVENO KLACK M. ppria.
IOACHIMVS BRANDARIVS M. ppria.
IANVS GADDIVS pro me et fratr.fratr.]fratr.] fatr. B; fratre Elberling Kragelund fratr.] fatr. B; fratre Elberling Kragelund M. ppria.
HIERONIMVS GIBS: scotus M. ppria.
Speramus insigni adeo et authentico testimonio Omnem dubitationem sublatum iri. |)(4rSi vero tot testibus conuicti in *ἀπιστία perseuerant Censores, arcem incredulitatis *aliis armis expugnabimus. Constat, in eo Noruegiae tractu, quae *Finmarchia dicitur, dari homines, in philosophia occulta, cuius ne limina quidem attigerunt aliarum gentium Doctores, adeo versatos, ut tempestates ciere ac sedare, in lupos se transforma|)(4vre, varias et orbi nostro ignotas linguas loqui, totumque orbem terraqueum a polo boreali ad oppositi poli cardinem horulae spatio transmittere queant. Aduectus huc nuper *Finlandus quidam nomine Peyuis, iubente *Nomophylace, stupenda adeo artis ac doctrinae specimina edidit, vt omnes, qui aderant, spectatores, pileo |)(5rdoctorali dignissimum iudicarent: et, cum eodem tempore allata fuit acerba quaedam crisis in Iter Klimii Subterraneum, quod ad aniles fabulas relegandum iudicat Censor, iubetur praedictus Peyuis,Peyuis,]Peyuis,] Peyuis; B; Peyuis, Elberling, Peyuis; SS Peyuis,] Peyuis; B; Peyuis, Elberling, Peyuis; SS cum de vindicanda Klimiorum existimatione ageretur, omnes ad signa vocare artes, itinerisque subterranei suscipiendi pericu|)(5vlum facere. Dicto ille obediensobediens]obediens] obe diens B '-' deest in fine lineaeobediens] obe diens B '-' deest in fine lineae Nomophylaci operam addixit, potentiam artis *his fere verbis Danico idiomate expressis iactans:
*Quicquid in orbe vides, paret mihi: Florida tellus,
Cum volo, spissatis arescit languida succis:
Cum volo, fundit opes; scopulique ac horrida saxa
Limosas Iaculantur aquas: Mihi Pontus inertes
Submittit fluctus: Zephyrique tacentia ponunt
Ante meos sua flabra pedes: Mihi flumina parent.
|)(6r*Inhorruerunt omnes tam fabulosa pollicitatione conterriti. At ille his dictis itineri se intrepidus accingit. *Exuit se, ac, vestimentis depositis, in Aquilam (mirabile visu) transformatus, *sublimis abit. Post integri mensis absentiam, die quodam Veneris paulo ante primam facem, et dubiis adhuc sideribus, intrat domum Nomophylacis |)(6v*Doctor Versipellis, *mollis tunc, debilis, lassus et tanquam caballus in cliuo: nam exhaustae erant vires, et *sudor per bifurcum colabat. Dato ad respirandum spatio, et viribus vini adusti potionepotione]potione] portione B; potione Elberling SS (in app.) potione] portione B; potione Elberling SS (in app.) refectis, conspectum itineris exhibuit, cuncta, quae in aeria nauigatione et regionibus subterraneis acciderant, *exertè partiteque ex|)(7rponens. Docuit, post integrata aliquot praelia, in quibus superiores evaserant Klimianae factionis homines, Imperium rediisse ad filium Nicolai nostri, qui diu sub tutelatutela]tutela] B; tutelo SS tutela] B; tutelo SS matris sceptra tenuit, iam verò Senio ac rerum gestarum gloria Venerabilis in orbe subterraneo longe lateque sub nomine Nicolai secundi regnat. Missa mox in |)(7vliteras fuere cuncta, quae ordine narrauerat vir doctissimus. Largam narratio haec materiam dabit annalibus, quos sub titulo Continvationis Historiae Qvintae Monarchiae promittunt literati Bergenses. Vna cum annalibus prodibit Grammatica Quamitica, quae pro tempore nullius quidem momenti est; at poterit magno vsui esse posteris: Nam, cùm Patria nostra *nouatorum |)(8r(absit inuidia) feracissima sit, in commercio cum Quamitis stabiliendo otia, negotia, somnos,somnos,]somnos,] somnos B; somnos, ed1754, somnos SS somnos,] somnos B; somnos, ed1754, somnos SS vigilias ponent, nihilque intentatumintentatum]intentatum] intentatam B; intentatum ed1754, intentatam SS intentatum] intentatam B; intentatum ed1754, intentatam SS relinquent donec machinas comminiscantur, quibus tutò et absque arte magica in subterraneasubterranea]subterranea] subtertanea B; subterranea ed1754 subterranea] subtertanea B; subterranea ed1754 nauigari queat.
*Ite iam mortales increduli et discite in rebus momentosis cautiùs procedere.
*Ite Viri, veniam dictis exposcite vestris.
|)(8vIte denique, et, aut vos ipsos, aut iudicia vestra inposterum suspendite, ne ob eiusmodi temerarias et iniquas censuras Respublica literaria male audiat.

FINIS APOLOGIAE.

*Hactenus Klimii nostri qui sufficere hanc apologiam et alio non opus esseopus esse]opus esse] B; esse SS opus esse] B; esse SS clypeo ad retundenda censorum quorundam vibrata missiliamissilia]missilia] B; nussilia SS missilia] B; nussilia SS iudicarunt. Aucta est noua haec editio *centonibus aliquot, qui a primo editore aut incuria omissi fuere, aut ob squaloremsqualorem]squalorem] sqalorem B squalorem] sqalorem B manuscripti autographi legi nequierunt.
 
 
 
xxx
xxx